Franciscæ meæ laudes

Novis te cantabo chordis, O novelletum quod ludis In solitudine cordis.
Esto sertis implicata, Ô femina delicata Per quam solvuntur peccata !
Sicut beneficum Lethe, Hauriam oscula de te, Quae imbuta es magnete.
Quum vitiorum tempegtas Turbabat omnes semitas, Apparuisti, Deitas,
Velut stella salutaris In naufragiis amaris... Suspendam cor tuis aris !
Piscina plena virtutis, Fons æternæ juventutis Labris vocem redde mutis !
Quod erat spurcum, cremasti ; Quod rudius, exaequasti ; Quod debile, confirmasti.
In fame mea taberna In nocte mea lucerna, Recte me semper guberna.
Adde nunc vires viribus, Dulce balneum suavibus Unguentatum odoribus !
Meos circa lumbos mica, O castitatis lorica, Aqua tincta seraphica ;
Patera gemmis corusca, Panis salsus, mollis esca, Divinum vinum, Francisca !
❧
❧